Ad Quirinum (Testimoniorum l. iii)
Cl. 0039
CSEL III, 1, p. 33-184; CCSL III, 1972, p. 3-179
Lib. : 2,
cap. : 6
1 Quod deus christus in genesi:
2 dixit autem deus ad iacob: exsurge et ascende in locum bethel et habita illic et fac illic altare illi deo, qui tibi apparuit, cum fugeres a facie esau fratris tui.
4 Item apud esaiam: sic dicit dominus deus sabaoth: fatigata est aegyptus, et negotiatio aethiopum et sabain uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te praecabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te.
9 Tu enim es deus, et non sciebamus, deus israhel saluator.
10 Confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi et cadent in confusione.
11 Item apud eundem: uox clamantis in heremo: parate uiam domino, rectas facite semitas dei nostri.
13 Omnis riuus inplebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera in campum, et uidebitur omnis claritas domini, et uidebit omnis caro salutare dei, quoniam dominus locutus est.
16 Item apud hieremiam: hic deus noster, et non deputabitur alius absque illum, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam iacob puero suo et israhel dilecto sibi.
19 Post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.
20 Item apud zachariam deus dicit: et transibunt per mare angustum et percutient in mari fluctus, et arefacient omnes altitudines fluminum et confundetur omnis iniuria assyriorum, et sceptrum aegypti auferetur, et confortabo eos in domino deo ipsorum, et in nomine eius gloriabuntur, dicit dominus.
25 Item apud oseae deus dicit: non faciam iuxta iram indignationis meae, non sinam deleri efrem, quoniam deus ego sum, et non homo in te sanctus, et non introibo in ciuitatem; post dominum ibo.
28 Item in psalmo xliii: thronus tuus, deus, in saecula saeculorum, uirga aequitatis uirga regni tui.
30 Dilexisti iustitiam et odio habuisti iniustitiam: propterea unxit te dominus deus tuus, oleum exultationis super participes tuos.
32 Item in psalmo xliiii: uacate et cognoscite, quoniam ego sum deus, exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
34 Item in psalmo lxxx: non cognouerunt neque intellexerunt, in umbra deambulant.
35 Item in psalmo lxui: cantate deo, psallite nomini eius, uiam facite ei, qui ascendit in occasum, deus nomen est illi.
37 Item in euangelio cata iohannem: in principio fuit sermo et sermo erat apud deum et deus erat sermo.
39 Item in eodem dominus ad thomam: inice hoc digitum tuum et uide manus meas et noli esse incredulus sed fidelis.
40 Respondit thomas et dixit illi: dominus meus et deus meus.
41 Dicit illi iesus: quia uidisti, credidisti.
42 Felices qui non uiderunt et crediderunt.
43 Item paulus ad romanos: optabam ego anathema esse ipse a christo pro fratribus cognatis meis qui sunt secundum carnem, qui sunt israhelitae, quorum adoptio et claritas et testamentum et legis constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres et ex quibus christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.
48 Item in apocalypsi: ego a~g et ô~g, initium et finis.
49 Ego sitienti dabo de fonte aquae uitae gratis.
50 Qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem: et ero eius deus, et ille erit mihi filius.
51 Item in psalmo lxxx: deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens.
53 Et iterum illic: ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes, uos autem sicut homines moriemini.
54 Quod si iusti qui fuerint et praeceptis diuinis obtemperauerint, dii dici possunt, quanto magis christus deus dei filius: sicut ipse in euangelio dicit cata iohannem: non est scriptum in lege, quoniam ego dixi: dii estis?
58 si illos dixit deos, et non potest solui, quod pater sanctificauit et misit in saeculum, uos dicitis, quoniam blasphemat, quia dixi: filius dei sum.
60 Si non facio facta patris, nolite mihi credere: sed si mihi non uultis credere, factis credite et cognoscite, quoniam in me est pater et ego in illo.
62 Item in euangelio cata mattheum: et uocabitis nomen eius emmanuhel, quod est interpretatum nobis cum deus.
cap. : 7
1 Quod christus deus uenturus esset inluminator et saluator generis humani.
3 Apud esaiam: confortamini, manus resolutae, et genua debilia, exhortamini.
4 Qui estis pusillianimes, nolite timere.
5 Deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos.
6 Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient.
7 Tunc saliet clodus sicut ceruus et plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua et riuus in terra sitienti.
8 Item illic: non senior neque angelus sed ipse dominus liberauit illos, quia diligit eos et parcet eis, ipse redemit eos.
10 Item illic: ego dominus deus uocaui te in iustitia, et teneam manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere a uinculis uinctos et de domo carceris sedentes in tenebris.
14 Ego dominus deus, hoc mihi nomen est.
15 Claritatem meam alii non dabo, neque uirtutes meas sculptilibus.
16 Item in psalmo xxiii: uias tuas, domine, ostende mihi et semitas tuas doce me.
17 Deduc me ad ueritatem tuam et doce me, quoniam tu es deus saluator meus.
19 Vnde in euangelio cata iohannem dominus dicit: ego sum lumen mundi.
20 Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae.
21 Item cata mattheum gabrihel angelus ad ioseph: ioseph fili dauid, ne metueris adsumere mariam uxorem tuam.
23 Quod enim ex illa natum fuerit, de spiritu est sancto.
24 Pariet autem filium, et uocabis nomen eius iesum.
24 Hic enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum.
25 Item cata lucanum: et zacharias inpletus est spiritu sancto et prophetabat dicens: benedictus deus israhel, qui prospexit redemptionem populo suo et excitauit nobis cornum salutis in domo dauid pueri sui.
29 Item illic angelus ad pastores: ne timueritis.
30 Ecce enim adnuntio uobis, quoniam natus est uobis hodie saluator, qui est christus iesus, in ciuitate dauid.
cap. : 8,
1 Quod cum a principio filius dei fuisset, generari denuo haberet secundum carnem.
3 In psalmo i: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie generaui te.
4 Posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
5 Item in euangelio: et factum est, quomodo audiuit salutationem mariae elisabeth, exultauit infans in utero eius: et inpleta est spiritu sancto et exclamauit uoce magna et dixit: benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus uentris tui.
9 Et unde hoc mihi contigit, ut ueniat mater domini mei ad me?
10 item paulus ad thessalonicenses ii: ad ubi uenit adinpletio temporis, misit deus filium suum natum de muliere.
12 Item in epistula iohannis: omnis spiritus, qui confitetur iesum christum in carne uenisse, de deo est.
14 Qui autem negat in carne uenisse, de deo non est, sed est de antichristi spiritu.
cap. : 9
1 Quod hoc futurum esset signum natiuitatis eius, ut de uirgine nasceretur homo et deus, hominis et dei filius.
3 Apud esaiam: et adiecit dominus loqui ad achaz: pete tibi signum a domino deo tuo in altitudinem susum et in altitudinem deorsum.
5 Et dixit achaz: non petam nec temptabo dominum deum meum.
6 Et dixit: audi itaque, domus dauid. Non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat agonem.
8 Propter hoc dabit deus, ipse uobis signum: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabitis nomen eius emmanuhel.
10 Butyrum et mel manducabit: priusquam cognoscat aut proferat mala, conmutat bonum.
11 Hoc semen praedixerat deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli.
12 In genesi: tunc dixit deus ad serpentem: quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore et ab omni genere bestiarum terrae.
14 Pectore tuo et uentre repes, et erit tibi terra cibus in omnibus diebus uitae tuae.
16 Et ponam inimicitiam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen eius.
17 Ipse tuum obseruabit caput et tu obseruabis calcaneum eius.
cap. : 10
1 Quod et homo et deus christus ex utroque genere concretus, ut mediator esse inter nos et patrem posset.
3 Apud hieremiam: et homo est, et quis cognoscet eum?
4 item in numeris: orietur stella ex iacob et exsurget homo ex israhel.
5 Item illic: procedet homo de semine eius et dominabitur multarum gentium, et exaltabitur quam gog ipsum regnum, et augebitur regnum eius, et deus eduxit eum ex aegypto: quasi claritas unicornis ei, et edet gentes inimicorum suorum et crassitudines eorum emedullabit et ballistis suis configet inimicum.
10 Recubans requieuit quasi leo et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? qui benedicunt te, benedicti sunt, et qui maledicunt te, maledicti sunt.
12 Item apud esaiam: spiritus domini super me.
13 Propter quod unxit me, bene nuntiare pauperibus misit me, curare contribulatos corde, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, uocare annum domini acceptabilem et diem retributionis.
16 Vnde in euangelio gabrihel ad mariam: et respondens angelus dixit ad illam: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit te.
18 Quapropter quod nascetur sanctum, uocabitur filius dei.
19 Item in epistula pauli ad corinthios i: primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo.
21 Qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes.
22 Quomodo portauimus imaginem eius, qui de limo est, portemus et imaginem eius, qui de caelo est.
cap. : 11
1 Quod de semine dauid secundum carnem nasci haberet.
3 In basilion ii: et fuit uerbum domini ad nathan dicens: uade et dic seruo meo dauid: haec dicit dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te qui erit de utero tuo, te parabo regnum eius.
7 Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum in conspectu meo.
11 Item apud esaiam: et exibit uirga de radice iesse, et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, inplebit illum spiritus timoris dei.
15 Item in psalmo cxxx: iurauit deus ipsi dauid ueritatem et non reprobauit eam: de fructu uentris tui ponam super thronum meum.
17 Item in euangelio cata lucanum: et dixit angelus ad illam: ne timeas, maria.
19 Inuenisti enim gratiam ante deum.
19 Ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius iesum.
20 Hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus thronum dauid patris sui, et regnabit super domum iacob in saecula, et regni eius non erit finis.
23 Item in apocalypsi: et uidi librum in dextera dei sedentis super thronum et scriptum intus et retro, signatum signis septem: et uidi angelum fortem praedicantem uoce magna: quis dignus est accipere librum et aperire signa eius?
27 nec quisquam poterat neque in caelo neque super terram neque sub terram aperire librum sed neque perspicere eum.
28 Et ego flebam multum, quod nemo dignus repertus esset, qui aperiret librum aut uideret illum.
30 Et unus ex senioribus dixit mihi: ne fleueris, ecce uicit leo de tribu iuda, radix dauid, aperire librum et septem signa eius.
cap: 12
1 Quod in bethlem nasceretur.
2 Apud micheam: et tu bethlem domus illius ephratha numquid exigua es, ut constituaris in milibus iuda?
3 ex te mihi procedet, ut sit princeps apud israhel, et processiones eius a principio, a diebus saeculi.
5 Item in euangelio: et cum iesus natus esset in bethlem iudaeae in diebus herodis regis, ecce magi ab oriente aduenerunt hierosolyma dicentes: ubi est, qui natus est rex iudaeorum?
8 uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare illum.
cap. : 13,
1 Quod humilis in primo aduentu suo ueniret.
2 Apud esaiam: domine, quis credidit auditui nostro, et brachium dei cui reuelatum est?
3 adnuntiauimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti.
4 Non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non figuram neque speciem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines.
7 Homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus.
8 Hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra.
12 Doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius sanati sumus.
13 Omnes sicut oues errauimus, homo uia sua errauit.
13 Et deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea, quod uexatus est, non aperuit os suum.
15 Item apud eundem: non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum, et fuit deus auxiliator meus.
18 Item apud eundem: non clamabit, neque audiet quis in plateis uocem eius.
19 Harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet sed in ueritate proferet iudicium.
21 Fulgebit et non quassabitur, quoadusque ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes credent.
23 Item in psalmo xx: ego autem sum uermis et non homo, maledictum hominum et abiectio populi.
24 Omnes qui me uidebant despiciebant me et locuti sunt in labiis et mouerunt caput: sperauit in domino, saluet eum, quoniam uult eum.
26 Item illic: aruit uelut testa fortitudo mea et lingua mea adglutinata est faucibus meis.
28 Item apud zachariam: et ostendit mihi dominus iesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem angeli domini, et diabolus stabat ad dexteram eius aduersari ei.
30 Et iesus erat indutus uestimenta sordida et stabat ante faciem ipsius angeli et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem eius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo.
33 Et dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas.
34 Et induite eum poderem et inponite cidarim mundam super caput eius.
35 Item paulus ad philippenses: qui in figura dei constitutus non rapinam arbitratus est, esse se aequalem deo, sed se inaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus, et habitu inuentus homo humiliauit se, factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
40 Propter quod et deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus in gloria est dei patris.
cap. : 14,
1 Quod ipse sit iustus, quem iudaei occisuri essent.
2 In sapientia solomonis: circumueniamus iustum, quoniam insuauis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat nobis peccata legis.
4 Promittit scientiam dei se habere et filium dei se nominat.
5 Factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae illius.
7 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem deum.
10 Videamus ergo, si sermones illius ueri sunt, et temptemus, quae euentura sunt illi.
11 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam illius.
13 Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta dei.
15 Item apud esaiam: uidete, quomodo iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et nemo recognoscit.
17 A facie enim iniustitiae sublatus est iustus, erit in pace sepultura eius.
18 De hoc ipso in exodo ante praedictum: innocentem et iustum non occides.
19 Item in euangelio: iudas paenitentia ductus sacerdotibus et senioribus dixit: peccaui tradens sanguinem iustum.
cap. : 15
1 Quod ipse dictus sit ouis et agnus, qui occidi haberet, et de sacramento passionis.
3 Apud esaiam: sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum.
4 In humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis enarrabit?
6 quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei adductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo.
9 Propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius, et inter facinerosos deputatus est.
11 Et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est.
12 Item apud hieremiam: domine, significa mihi, et cognoscam, tunc uidi meditationes eorum.
14 Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoriam amplius.
17 Item in exodo deus ad moysen: accipiant sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum, masculum, anniculum erit uobis.
20 Ab agnis et haedis accipietis, et occident illum omne uulgus synagogae filiorum israhel ad uesperam et accipient de sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes istas nocte assatas igni et azyma cum picridibus edent.
24 Non edetis de eis crudam neque coctam in aqua, nisi assata igni, caput cum pedibus et interaneis: nihil derelinquentes ex his in mane et os non confringetis ab eo.
27 Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur.
28 Sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris: et edetis eum festinanter.
30 Pascha est domini.
30 Item in apocalypsi: et uidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus dei missi per orbem terrae.
34 Et uenit et accepit librum de dextera sedentis in throno.
35 Et cum accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores prostrauerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantauerunt nouum canticum dicentes: dignus es accipere librum et aperire signa eius, quoniam occisus es et emisti nos deo sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et eos regnum deo nostro sacerdotes que fecisti, et regnabunt super terram.
42 Item in euangelio: altera die uidet iohannes iesum uenientem ad se et ait: ecce agnus dei, ecce qui auferet peccata mundi.
cap. : 16
1 Quod idem et lapis dictus sit.
2 Apud esaiam: sic dicit dominus: ecce ego inmitto in fundamenta sion lapidem praetiosum, electum, summum angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non confundetur.
Item in psalmo cxuii: lapis quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
6 A domino factus est iste et est admirabilis in oculis nostris.
7 Iste est dies, quem fecit dominus: exultemus et iucundemur in eo.
8 O domine, salua igitur, o domine, dirige igitur.
9 Benedictus est qui uenit in nomine domini.
10 Item apud zachariam: ecce ego adduco puerum meum.
10 Ortus nomen ei est: quoniam lapis, quem dedi ante faciem iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt.
12 Item in deuteronomio: et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis.
14 Item apud iesum naue: et accepit lapidem magnum et statuit eum illic contra dominum et ait iesus ad populum: ecce lapis iste erit uobis in testimonium, quia iste audit omnia quae dicta sunt a domino, quanta locutus est ad uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a deo uestro.
19 Item in actis apostolorum petrus: principes populi et seniores israhel: ecce nos hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in quo iste saluatus est.
21 Sit uobis omnibus notum et omni populo israhel, quia in nomine iesu christi nazorei, quem uos crucifixistis, quem deus excitauit a mortuis, in illo iste in conspectu uestro sanus adstat, in alio autem nullo.
25 Hic est lapis qui contemptus est a uobis qui aedificabatis, qui factus est in caput anguli.
26 Non est enim nomen aliud sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluari nos.
28 Hic est lapis in genesi, quem ponit iacob ad caput suum, quia caput uiri christus, et dormiens uidet scalam ad caelum pertingentem, in qua constitutus erat dominus, et angeli ascendebant et descendebant: quem lapidem consecrauit et unxit sacramento unctionis christum significans.
32 Hic est lapis in exodo, super quem sedit moyses in cacumine collis, quando iesus naue contra amalech dimicabat, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis amalech superatus est ab iesu, id est diabolus a christo uictus est.
36 Hic est lapis magnus in basilion primo, super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boues reportauerunt.
39 Hic est lapis item in basilion primo, quo dauid frontem goliae percussit et occidit, significans diabolum et seruos eius inde prosterni uictos scilicet ea capitis parte, quam signatam non habent: quo signo nos et tuti sumus semper et uiuimus.
43 Hic est lapis, quem cum alienigenas israhel uicisset, statuit samuhel et appellauit nomen eius abennezer id est lapis auxiliator.
cap. : 17
1 Quod deinde idem lapis mons fieret et inpleret totam terram.
3 Apud danihelum: et ecce imago nimis magna, et contemplatio eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscissus est lapis de monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus et inpleuit totam terram.
cap. : 18
1 Quod in nouissimis temporibus idem mons manifestaretur, super quem gentes uenirent et in quem iusti quique ascenderent.
4 Apud esaiam: et erit in nouissimis temporibus manifestus mons domini et domus dei super uertices montium et exaltabitur super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in domum dei iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus in illa.
9 De sion enim procedet lex et uerbum domini ab hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et iam non discent pugnare.
12 Item in psalmo xxii: quis ascendet in montem domini et quis stabit in loco sancto eius?
13 innocens manibus et mundus corde, qui non accepit in uano animam suam et non iurauit subdole proximo sibi.
15 Iste accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutare suo.
16 Ista natiuitas eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem dei iacob.
cap. : 19
1 Quod ipse sit sponsus ecclesiam habens sponsam, de qua filii spiritaliter nascerentur.
3 Apud iohel: canite tuba in sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo.
6 Item apud hieremiam: et auferam de ciuitatibus iuda et de quadruuiis hierusalem uocem laetantium et uocem gaudentium, uocem sponsi et uocem sponsae.
9 Item in psalmo xuii: et ipse uelut sponsus egrediens de thalamo suo: exultauit uelut gigans uiam currere.
11 A summo caeli profectio eius et decursio eius usque ad summum eius, et non est qui lateat calorem eius.
12 Item in apocalypsi: ueni, ostendam tibi nouam nuptam uxorem agni.
13 Et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam hierusalem descendentem de caelo a deo, habentem claritatem dei.
16 Item in euangelio cata iohannem: uos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab hierosolymis ad me, quia non sum christus, sed quoniam missus sum ante ipsum.
18 Qui habet enim sponsam sponsus est: amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi.
20 Huius rei mysterium ostensum est apud iesum naue, quando iussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset - erat enim in lege, ut quisque nuptias recusaret calciamentum deponeret, calciaretur uero ille qui sponsus futurus esset -: et factum est, quomodo fuit iesus in hiericho, circumspexit oculis et uidit hominem stantem ante faciem suam et frameam haerentem in manu eius et dixit: noster es aut aduersariorum?
28 ille autem dixit: ego sum dux uirtutis domini, nunc adueni.
29 Et iesus cecidit in faciem ad terram et ait illi: domine, quid imperas famulo tuo?
30 et ait dux uirtutis domini: solue calciamentum de pedibus tuis.
31 Locus enim, in quo stas, terra sancta est.
32 Item in exodo moyses iubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: et apparuit ei angelus domini in flamma ignis de rubo: et uidet, quoniam rubus ardet igni, rubus autem non cremabatur.
35 Et dixit moyses: transiens uidebo hoc grande uisum, cur utique non crematur rubus.
36 Vt uidit autem, quoniam accedit uidere, uocauit eum dominus deus de rubo dicens: moyses, moyses.
38 Qui dixit: quid est? et dixit: ne accesseris hoc nisi solueris calciamentum de pedibus tuis.
39 Locus enim, in quo stas, terra sancta est.
40 Et dixit ei: ego sum deus patris tui, deus abraham et deus isaac et deus iacob.
41 Hoc autem manifestatum est in euangelio cata iohannem: et respondit illis iohannes: ego quidem uos baptizo in aqua: in medio autem uestrum stat, quem uos non nostis: ipse est enim, de quo dixi: post me ueniens homo ante me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere.
46 Item cata lucanum: sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiant illi.
49 Felices serui illi quos ad ueniens dominus inuenerit uigilantes.
50 Item in apocalypsi: regnauit dominus deus omnipotens, gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem, quoniam uenerunt nuptiae agni et uxor eius se praeparauit.
cap. : 20
1 Quod cruci illum fixuri essent iudaei.
2 Apud esaiam: expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uias non bonas sed post peccata sua.
4 Item apud hieremiam: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius.
6 Item in deuteronomio: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae.
7 Item in psalmo xx: effoderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea.
9 Ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me, diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.
11 Tu autem, domine, ne longinquaueris auxilium tuum, in auxilium meum adtende.
12 Libera a gladio animam meam et de manu canis unicam meam.
13 Salua me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
14 Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiarum laudabo te.
15 Item in psalmo cxuiii: confige clauis de metu tuo carnes meas.
16 Item in psalmo cxl: alleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum.
17 De quo sacrificio sofonias dixit: metuite a facie domini dei, quoniam prope est dies eius: quia parauit dominus sacrificium suum, sanctificauit electos suos.
20 Item apud zachariam: et intuebuntur in me, in quem transfixerunt.
21 Item in psalmo lxxxui: exclamaui ad te, domine, tota die, extendi ad te manus meas.
23 Item in numeris: non quasi homo deus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur.
24 Vnde in euangelio dominus dicit: sicut moyses exaltauit serpentem in heremo, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui crediderit in filium habeat uitam aeternam.
C. 21
1 Quod in passione crucis et signo uirtus omnis sit et potestas.
3 Apud ambacum: texit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra: et splendor eius ut lux erit, cornua in manibus eius erunt.
5 Et illic constabilita est uirtus gloriae eius, et constituet dilectionem ualidam.
6 Ante faciem suam ibit uerbum et praecedet in campos secundum gressus suos.
7 Item apud esaiam: ecce natus est uobis puer, et datus est nobis filius, cuius imperium super humeros eius: et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius.
10 Hoc signo crucis et amalech uictus est ab iesu per moysen in exodo: dixit moyses ad iesum: elige tibi uiros et exi et constitue cum amalech in crastinum.
12 Et ecce ego stabo in cacumine collis et uirga dei in manu mea.
13 Et factum est, cum leuabat manus moyses, praeualebat israhel.
14 Vbi autem submiserat manus, inualescebat amalech.
15 Sed manus moysi graues, et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat super eum, et aaron et or sustentabant manus hinc et inde, et factae sunt manus moysi stabiles usque in occasum solis, et fugauit iesus amalech et omnem populum eius.
19 Et dixit dominus ad moysen: scribe hoc, ut sit memoriae in libro, et da in aures iesu, quoniam deletione deleam memoriam amalech de sub caelo.
cap. : 22,
1 Quod in hoc signo crucis salus sit omnibus qui in frontibus notentur.
3 Apud ezechihel deus dicit: transi mediam hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et merent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum.
5 Item illic: uadite et caedite et nolite parcere oculis uestris.
6 Nolite misereri senioris aut iuuenis et uirgines et paruulos et mulieres interficite, ut perdeleantur.
8 Omnem autem, super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite.
9 Item in exodo deus ad moysen: et erit sanguis in signo uobis super domos, in quibus ibi eritis: et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga deminutionis, cum percutiam terram aegypti.
13 Item in apocalypsi: et uidi ecce agnum stantem in monte sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habebant nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus.
15 Item illic: ego a~g et ô~g, primus et nouissimus, initium et finis.
16 Felices eos qui faciunt praecepta eius, ut sit potestas eorum super lignum.
cap. : 23
1 Quod medio die in passione eius tenebrae futurae essent.
3 Apud amos: et erit in illo die, dicit dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem.
5 Item apud hieremiam: exterrita est quae parit et taeduit anima eius.
7 Subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est et maledicta.
8 Reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum.
9 Item in euangelio: a sexta autem hora tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
cap. : 24
1 Quod a morte non uinceretur nec apud inferos remansurus esset.
3 In psalmo xiiii: non derelinques animam meam ad inferos neque dabis sanctum tuum uidere interitum.
4 Item in psalmo xxuiii: domine, inposuisti ab inferis animam meam.
6 Item in psalmo ii: ego dormiui et somnum cepi et exurrexi, quoniam dominus auxiliatus est mihi.
7 Item cata iohannem: nemo aufert animam meam a me, sed ego a me pono eam: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum accepi a patre meo.
cap. : 25
1 Quod ab inferis tertio die resurgeret.
2 Apud oseae: uiuificabit nos post biduum die tertio.
2 Item in exodo: et dixit dominus ad moysen: descende et testificare populum et sanctifica illos hodie et cras, et lauent uestem suam et sint parati in perendinum diem.
5 Die enim tertio descendet dominus in montem sina.
6 Item in euangelio: progenies nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi ionae prophetae.
8 Quomodo enim fuit ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae.
cap. : 26
1 Quod cum resurrexisset, acciperet a patre omnem potestatem et potestas eius aeterna sit.
3 Apud danihelum: uidebam in uisu nocte: et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum et stetit in conspectu eius, et qui adsistebant obtulerunt eum: et data est ei potestas regia et omnes reges terrae per genus et omnis claritas seruiens ei, et potestas eius aeterna quae non auferetur et regnum eius non corrumpetur.
8 Item apud esaiam: nunc exsurgam, dicit dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor: nunc uidebitis, nunc intellegetis, nunc confundemini, uana erit fortitudo spiritus uestri.
11 Ignis uos consumet.
11 Item in psalmo cuiii: dicit dominus domino meo: sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum.
14 Virgam uirtutis tuae mittet deus a sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum.
15 Item in apocalypsi: et conuersus respexi, ut uiderem uocem quae me cum loquebatur.
16 Et uidi septem candelabra aurea et in medio candelabrorum similem filio hominis uestitum poderem et erat praecinctus supra mammas zonam auream: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana aut nix, et oculi eius ut flamma ignis et pedes eius similes aurochalco sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum multarum, et habebat in dextera sua septem stellas et ex ore eius gladius utrimque acutus exiebat et facies eius splendebat ut sol in uirtute sua: et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus, et posuit super me dexteram suam dicens: noli timere, ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram mortuus et ecce sum uiuens in saecula saeculorum et habeo claues mortis et inferorum.
28 Item in euangelio dominus dicit post resurrectionem: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: ite ergo et docete omnes gentes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis.
cap. : 27
1 Quod perueniri non possit ad deum patrem nisi per filium eius iesum christum.
In euangelium: ego sum uia et ueritas et uita.
3 Nemo uenit ad patrem nisi per me.
4 Item illic: ego sum ostium: per me si qui introierit, saluabitur.
5 Item illic: multi prophetae et iusti concupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis et non audierunt.
7 Item illic: qui credit in filium habet uitam aeternam: qui indictoaudiens est filio non habebit uitam, sed ira dei manebit super eum.
9 Item paulus ad ephesios: et cum uenisset, adnuntiauit uobis pacem qui longe et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus ambo in uno spiritu ad patrem.
12 Item ad romanos: omnes enim peccauerunt et egent claritatem dei, iustificantur autem dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in christo iesu.
14 Item in epistula petri: christus semel pro peccatis mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret deo.
16 Item illic: in hoc enim et mortuis praedicatum est, ut suscitentur.
17 Item in epistula iohannis: qui negat filium neque patrem habet: qui confitetur filium et filium et patrem habet.
cap. : 28
1 Quod ipse iudex uenturus sit.
2 Apud malachiam: ecce dies domini uenit ardens uelut clibanus: erunt que omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit dominus.
4 Item in psalmo xluiii: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram ab ortu solis usque in occasum, a sion species decoris eius.
6 Deus manifestus ueniet deus noster et non silebit.
7 Ignis ante eum ardebit et in circuitu eius procella nimia.
8 Vocauit caelum susum et terram ut separaret populum suum.
9 Colligite illi iustos eius eos qui disponunt testamentum eius in sacrificiis: et adnuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam deus iudex est.
11 Item apud esaiam: dominus deus uirtutum prodibit et comminuet bellum: excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo?
14 item in psalmo lxui: exsurgat deus, et dispargantur inimici eius et fugiant qui eum oderunt a facie eius.
16 Quomodo deficit fumus, deficiant: quomodo tabescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei, et iusti iucundentur et exultent in conspectu dei et laetentur in iucunditate.
19 Cantate deo, psallite nomini eius, uiam facite ei qui ascendit in occasum, deus nomen est illi.
20 Turbabuntur a facie eius patris orfanorum et iudicis uiduarum.
21 Deus in loco sancto suo, deus qui inhabitare facit unianimes in domo, producens uinctos in uirtute, similiter eos qui inhabitant in monumentis.
24 Deus, cum prodires in conspectu populi tui, in transeundo in heremum.