Briefwechsel Eck - Übersicht Reformationsgeschichte
Nr. 255
Widmung Ecks, in: Homiliarum doctissimi viri Johannis Eckii, gnavissime fidem catholicam atque adeo veritatem evangelicam contra haereticos asserentis, super evangelia de tempore a Pascha usque ad Adventum, Tomus II. Anno MDXXXIIII, mense Martio. S.l.t. ( = METZLER Nr 79 II (1))
(Anfang fehlt...)...sensi, quod animum mihi quoque addebat Socrates. Is enim cuidam cupienti quidem ire ad Olympia, sed molesto longi itineris labore deterrito persuasurus profectionem, obiecit quod domi saepenumero totos prope dies ambularer, nunc ante prandium, rursus post coenam, si itaque domesticas illas ambulationes proferret ad quinque sexve dies, futurum ut facillime perveniret Olympia. Quo dicto docere utique voluit vir ingeniosus, idipsum quod homines in adeundis terret laboribus, imaginationem potius esse quam laborem. Hinc igitur ego quoque recepto animo, ipse mecum laboris quidem et negocii tum prolixitatem expendi, tum difficultatem: sed tamen vicissim consideravi ubique valere ingenium, modo quis intenderit, sedulitate quoque quantulacunque futurum, ut laboris immensitatem fallerem. Maxime vero omnium cum perspexissem innumeros pene praeceptoris illius nostri labores, et eos maximos, iam publice theologiam accuratissime et diligentissime praelegendo, iam ad populum declamando, iam vero subinde alia ex aliis pro fide catholica meditando et scribendo, praeter reliquam illam lectionem frequentissimam planeque continuam. Unde quantum utilitatis universae ecclesiae, quantum fructus studiosis doctisque omnibus, quantum gloriae et laudis gymnasio nostro accedat, quis est obsecro qui ignoret? Acceptis itaque ex suo ipsius autographo sanctorum patrum allegationibus, subii laborem hunc et tyrocinium feci, suo tamen iudicio et correctioni omnia subiiciens. Inde quoque quid profectus mihi meisque theologicis studiis accesserit, non est huius loci referre. Equidem bonis omnibus et catholicis hominibus, quotquot hac nostra opera utentibus, velim eam esse utilissimam, neque gravabor de caetero, si modo per occupationes licuerit, simili labore sublevare praeceptorem, ut ille nova semper meditetur, pro S. Romanae et apostolicae ecclesiae incremento, fideique Christianae et fidelium omnium aedificatione.
Sed nunc iam feliciter valeat R.P. tua, et mea haec scripta in optimam partem suscipiat, simulque sibi me habeat commendatum.
Datum Ingolstadii, in ipsis feriis Paschalibus.
Anno M.D.XXXIII.