Johannes Fabri,
Thesen über die Fage des Zinses


Ein Disputationszettel FABRIS über Fragen der Prädestination, des Ablasses und des Wuchers, besonders die der Handelsgeswellschaft mit Kapitalversicherung, ist durch Zufall erhalten geblieben (FABRI, »Disputabuntur Bononiae« in einer Hs der »Summa theologica« des ALEXANDER HALENSIS: BSB München: s. N. PAULUS, Dominikaner 295 A. 6. 296 A. 4. 6. Dazu WURM, Zinsstreit 172).
Das Wiederauffinden des Zettels ist  H.J. GERSTE (Marbach a. Neckar) zu verdanken

Conclusio: Ars negociandi (in genere) non solum non illicita, verum et de possibili vite eterne meritoria censenda est.

Conclusio: Et si multi huiusmodi abutantur, nec tamen omnes ob id infamandi qui se suamque familiam ea arte sustentantur.

Conclusio: Ab omni usura cuilibet Christiano homini sub pena privationis vitae aeternae est abstinendum.
Corollarium: Unde quantum fieri potest (veritate ac iustitia salva) usurariis via precludenda, nec ullus favor prestandus.

Conclusio: Ubi vero nihil decisum in contractu aliquo usurarius sit necne, periculosum ac temerarium est, omnes eos damnare, qui huiusmodi contractu utuntur.

Conclusio: Contractus, ubi Petrus consignat Iohanni mercatori centum, mallens (quantum in se est) puram societatem inire. Sed neminem reperit acceptantem, annuatim quinque lucri causa recipiens. Ita tamen ut si Iohannes absque lata culpa damnum patiatur, ipse paratus sit, proportionabiliter tantumdem participare de damno etiam in capitali et non amplius, honestus, nedessarius et nequaquam usurarius est censendus.

Conclusio: Igitur sic contrahentes absolute et simpliciter usurarios appellare, frivolum ac temerarium, piarumque aurium offensivum est.

Disputabuntur Bononiae anno MDXV die VIII. Mensis Iulii per Reverendum sacrae Theologiae professorem Magistrum Iohannem Fabrumm ordinis fratrum Praedicatorum Congregationis Germaniae vicariumm generalem, Priorem conventus Augustensis. Ad concurrentiam venerabilis viri domini IOHANNIS [SPEISER] decretorum doctoris, Plebani S. Mauritii Augustensis, iuxta obligationem ac sponsionem per ipsum saepius factam in suis contionibus publicis Augustae coram magna populi multitudine. Quapropter dictis Mense et Die illic dominatio sua compareat.