Johannes Maior,
Sentenzenkommentar (1516)
 l. IV dist.15 qu. 49 (1)

Stellungnahme zu Ecks Zinsthesen


Maior, Quartum Sententiarum, (Paris: 21516; München BSB, 2 Dogm. 213d), dis.15; qu.49, 125rv

 (125r) Distinctionis Quintedecime, Questio Quadragesimanona. Quia quidam germanus doctor Theologus eruditissimus de quo in questionis precedentis calce mentionem fecimus, quandam questionem ad facultatem nostram super quodam contractu misit vt ipsum reprobaret vel approbaret, et quia ob varia impedimenta facultas super hoc non fuit congregata, nihil est ab eadem sacra facultate decisum. Dicam cum benigna supportatione opinionem meam particularem in hac parte. Prius tamen casum proponendo quia est iste. Petrus consignat centum florenos apud paulum mercatorem et ei pro parte lucri sui capitali saluo assignat per annum quinque florenos, residuo lucri paulo seruato, uel casus sic clarius proponitur sicut ipsum proponit Joannes Crotus de monte ferrato iuris pontificij lector ordinarius Bononie, qui bononie presente prefato croto Ioannes eckius hanc questionem in publico disputauit consessu, verosimile est quod in casus positione conueniunt, sic apud Ioannem Crotum figuratur casus sicut scripto in hanc vrbem misit Ioannes eckius. Titius habens certam summam pecunie nogociationis expers, in illa se exercere non audet, ne ex imperitia suum patrimonium diminuatur, nec reperit annuos census prediales sibi idoneos qui sint vendibiles. Ideo prouidus et circumspectus circa substantie sue conseruationem dictam quantitatem committit Gaio honesto et probo mercatori sua industria plurimum solito lucrari, quem rogat vt ex ea negocietur. Gaius autem ex certis causis suum animum mouentibus nolens eum acceptare ad lucrum et ad damnum, paciscitur cum Titio vt capitali saluo accipiat pro portione lucri sui cuius quantitas incerta est, florenos quinque pro singulis centum. Fit etiam conuentio vt vtrique contrahentium liberum sit hunc societatis contractum dissoluere cum placuerit, dummodo vnus ab altero certior super hoc fiat in quarta anni, super hoc casu contentio est an iste contractus sit equus et licitus, ita quod Titius ad restitutionem illorum quinque non teneatur in foro anime.

Super hac questione duas ponam conclusiones:

prior ponet hunc contractum non esse vsurarium sed licitum.
Probatio huius conclusionis affirmatiue, puta quod contractus est licitus, sequitur ex questione precedenti.
Secundo probatur idem. Iste contractus equiualet copulatiue ex tribus contractibus licitis sibi mutuo non aduersis, ergo iste contractus est licitus, consequentia est nota, antecedens probatur, equiualet tribus contractibus quorum vnus est societas, secundus est contractus assecurationis, tertius est venditio lucri incerti pro lucro certo quorum quilibet est licitus, siue ergo dicatur societas mixta uel contractus mixtus, non magis denominatus societas quam alter aliorum duorum contractuum, vel societas habens conditione contra naturam societatis et non contra eius substantiam, in idem redit et eadem est sententia quoad esse licitum et illicitum, quem admodum in artibus licet hec propositio tantum homo est animal dicatur categorica simplex uel hypothecica ex varijs categoricis conflata. In idem redit quoad veritatem vel falsitatem, sic in propositio, sed de hoc secunda conclusione loquar. Assumptum patet, societas est licita dummodo sit citra monopolium, similiter assecuratio vt in materia vsure diximus, pari forma licitum est vendere lucrum incertum maius pro lucro monori certo, et ista non repugnant societati vel vni contractui licito quocunque nomine vocetur, et patet exemplariter sicut in questione precedenti processimus. Habeo mille scuta ex maioribus relicta, negociari nequeo, nec terras vendibiles inuenio mihi idoneas, gnarum mercatorem adeo querens inire cum eo societatem, et participare lucrum et damnum, etsi pecunia esset posita in societate. Iudicio prudentum mercatorum in fine anni lucrarer centum francos, et ita mihi referunt astantes, obijcio de periculo damni, me obijciente sortes pro viginti francis (gratia exempli) subit omne periculum, esse subiectum periculo est redimibile precio. Possum offerre ita parum vt iudicio prudentum mercatorum pars mea sit melior quam sortis, possum gradatim ascendere offerendo pecuniam sorti excessiuam vt periculum subeat, et si iudicio prudentum nimis offero, iudicabitur pars sortis melior quam mea, offeram ego tantum manendo in latitudine iuste oblationis vel maius, illo casu sum securus de damno euitando, quocunque casu damnum contigerit. Tunc sic verosimile est iudicio prudentum quod in lucro habebo lxxx francos in fine negociationis, qui socius meus est peritus sciens vbi res vili precidemuntur et care venduntur quas prudenter et circumspecte seruare didicit, tunc sic inter prandendum dico certam euitationem mei damni, et probabile lucrum lxxx francorum gratia exempli expecto. Plato hoc audiens offert mihi de lucro certo quadraginta francos, relinquendo sibi lucrum incertum et probabile lxxx francorum. Hec omnia audiens mercator mihi offert tantum sicut sortes et plato, et videtur rationabilius, erit enim solicitior in mercibus tam emendis quam conseruandis, nec dabitur mihi occasio mali suspicandi, quod non partiatur mihi partem lucri fideliter, cum iam habeam derterminatum lucrum in fine nogociationes, ergo totus iste contractus quocunque nomine vocetur est licitus, quem in eo cum mercatore socio et reipublice vtilis. Patet per hunc contractum pupillorum et laborare nescientium bona conseruantur, et instrumenta negociatoribus ad negociandum conceduntur. Forte dicis, est vsura, et capio lucrum certum de pecunia aliena. Contra hoc arguitur. Non exui a me dominium pecunie mee, ergo tollo lucrum de pecunia mea propria, et de instrumentis meis, assecuratio enim societati non aduersatur. Hoc est non est contra eius substantiam. Patet ex superioribus in locatione et in commodatione. Non refert siue successiue siue simul omnes hos contractus ineamus, verosimile est quod isti contractus successiue primo erant introducti, nunc presupponuntur a communi consuetudine, sicut ludentes sortes et ||(125v) plato dicunt quod vnus contra alium in alio ludo ponet duo et mox in campum ponunt nihil dicentes expresse, quod ille qui erit victor in ludo habebit dominium pecunie alterius, et quod consentiunt ita in se inuicem. Licet primi ponentes hec omnia expresse dixerint, alioquin lucrans nesciret quo titulo lucrum deuaret, sic est in propositio.

Sedunda conclusio. Predictus contractus est vera societas et licita.
Quod sit licita patet ex conclusione precedente. Quod sit societas probatur, qualitates contra formam substantialem aque vel preter formam vt alijs loqui placet, non tollunt eius substantiam, quid patet de calore remisso respectu aque, sed conditiones adiecte non sunt contra substantiam societatis plusquam contra substantiam locationis vel commodationis, et istud manifeste patet in hoc contractu institutis de soci § de illa, ubi imperator dicit: Nam et ita coire posse societatem non dubitatur vt alter pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter eos commune sit, quia sepe opera alicuius pro pecunia valet. Et adeo contra quinti mutij sententiam obtinuit, vt illud quoque constiterit posse conuenire, vt qui lucri partem ferat, de damno non teneatur, quid et ipsum Seruius conuenienter sibi estimauit. Quid tamen ita intellegi oportet, vt si in aliqua re lucrum, in aliqua damnum illatum sit, conpensatione facta solum quid superest intelligatur lucri esse. Ita quod imperator vult dicere quod alter sociorum potest esse subiectus totaliter periculo dummodo capiat compensationem per eque expetibile sicut subire tale periculum est fugibile. Glossa Accursij in verbo (partem) dicit. Partem non totum alias esset leonina vt dicitur in fabula Aesopi et ff. eo l. si non fuerit § finali et L. si vnus § et si precium in fine, innuit fabulam inter leonem, capram, ouem, et iuuencam equaliter alborantes per ceruo capiendo quem solus habere cupiebat leo, secundum illud Aesopi. Vt ratione patri fortune munera sumant. Sumunt fedus ouis, capra, iuuenca, leo. Societas ista non est leonina. Leo enim vult quatuor partes solus habere vt fabulatur Aesopus, nihil alijs bestijs refundendo, secus est de isto pecuniam in societatem reponente. Secundo patet idem. Omnis contractus habens essentialia societatis licet aliqua habeat contra naturalia vel accidentalia eius est simplex et vera societas, iste conctractus est huiusmodi igitur. Maior patet per simile sicut homo essentialiter ex materia et forma constat, licet aliqua contra eius dispositionem naturalem habeat, et patet de aqua calefacta. Minor patet quia non est de ratione societatis quod consocij equaliter habeant de lucro et de damno vt ex imperatore allegauimus, sed dices et aliud non est dicendum, vterque consocius eque proportionabiliter habet et plus ponens in capitali plus capiet in lucro, tunc plus capiens de periculo dummodo releuamen habeat aliunde, eque proportionabiliter capit, igitur. Non faciam aliqua argumenta, tum quia ipsa solui possunt ex dictis in hac distinctione, tum quia doctissimus Ioannes eckius late materiam prosecutus est.

Concludendo dico contractum hunc non esse vsurarium, nam ponens pecuniam manet verus socius, nec abdicat a se dominium sue pecunie sed assecurationem pecunie conseruande capit ne in sua manu pereat et incertum lucrum pro minore certo vendit, omnia ista tam in alijs contractibus quam in societate valent, dat enim alteri, puta pecuniam suscipienti optionem an velit has duas conditiones societati adiungere: an tenere regulas communes societatis, ergo est bona fraternitas, si essent duo ponentes aliqua in communi sortes et plato si plato semper daret sorti, optionem esset bona fraternitas. Secundo dico ipsum non esse illicitum, nec ipsum includere speciem mali si bene circumstantionetur rationes. Conradi et aliorum in precedentibus euacuaui. Vna circumstantia est et requisita ad hoc quod contractus sit licitus, vim quod non capiatur vltra latitudinem iusti precij in illis duabus conditionibus adiectis. Siue dicatur contractus siue non, puta quod alter sociorum libentius vel saltem ita libenter (sed honestius est libentius) assecuret pecuniam ponentem, malens capere diminutionem lucri et imponentem pecuniam assecurando quam oppositum, eodem grano salis condiatur alia conditio adiecta, scilicet vendendo lucrum incertum pro lucro certo, quia multominus de lucro certo potest lucrum in spe incertum valere, et secundum magnitudinem periculi diminuendum est lucrum istud.

Propterea istud clanculum non debet fieri nisi iam a consuetudine contractus inualuerit, quid qualiter prosequendum sit statim cognoscitur. Secundo considerandum est, si negociatores pecuniam capientes communiter fiant ditiores, quia si sic indicium est quod pecuniam ponentes non notabiliter habent meliorem partem, et licet securiorem habeant non refert, hoc crebro est in mutuo et in emptione. Hic autem considero aliqua, quorum vnum est. Multi contractus non considerantes multos licitos reprobant, inter quos istum non iudico, non tamen sum nescius, quin a contractu periculoso abstinendum sit, et licet iste sit licitus (prout existimo) sicut multi alij sunt, non tamen in sermone ad populum mercatorum aliquid super hoc dicerem. Etiam nullus contractus de quo non sufficienter constat quod sit illicitus inter mercatores currens tanquam vtilis, est reprobandus. Amplius patet quod iniquus est contractus quo socius tantum leuat in lucro certo sicut alter in lucro ancipiti, puta componendo cum consocio vel alio de incerto lucro. Ex eodem fonte sequitur, si pecunia capiens subiectus sit periculo et non releuetur socius per equiualens hoc est per aliquid ita eligibile sicut illud est fugibile, contractus est iniquus. Insuper si viri passim hunc contractum exerceant, non ementes agros vbi in competenti precio inueniri possunt vel non expectantes naturalia societatis de periculo et damno, contra contractum est mala presumptio, quia queritur quare hunc contractum (alijs neglectis) exerceant, qui circumstantias omnes nouit a contrahentibus, qui vt puto variantur ad contrahentium arbitrium, potest melius iudicare, quilibet enim est bonus iudex eorum que nouit. Ego autem in certo numero et in specie circunstantiarum contentus maneo, quia in specialissimis iubet plato quiescere.

1.Text = Anhang IV der schriftl. Hausarbeit im Rahmen der Ersten Staatsprüfung für das Lehramt der Sek II von Hans-Jörg Gerste (1990), S.205-208.
 
Zum Hintergrund vgl. Eck-Briefe  Brief Nr 44 vom 03-04-1517Brief Nr 41 vom 18-03-1517Brief  Nr 20 vom 28-02-1515.