Johannes Eck
Conclusiones Bononiae
Impertinentia theologica - Impertinentia philosophica.



 CCath 6,46f: / 47f
»Conclusiones Bononiae disputatae anno domini M.D.XV., die XII. Iulii per Ioannem Eckium theologum paratum doceri a quocunque intelligente; praeter vero materiam principalem de contractibus haec impertinentia fuerunt disputata«:

Impertinentia theologica.

1. Sicut Pater genuit Filium, sic Deus genuit Deum.
Essentia tamen divina nec generat, nec generatur;
a Patre tamen essentia realiter non distinguitur, sed formaliter.

2. Fides scientiae non est incompossibilis;
itaque fidem in aeterna beatitate manere cum visione, non est improbabile.

3. Nullam fore praedestinationis causam, celebris est opinio;
attamen meritorum praescientiam esse praedestinationis rationem, ut BONAVENTURA et ALES loquuntur, est multum probabile.

4. Praescriptione tutus est in foro conscientiae tutus.
Corollarium.
Igitur scientia superveniens, rem tempore praescriptionis ad alium pertinuisse, non operatur praescribentem teneri ad restitutionem.

5. Quamvis gloria et gratiae et merito proportionetur, non tamen poenitens semper resurgit cum maiori gratia. Licet resurgens semper habeat plura merita, opera tamen meritoria vivificari secundum proportionem gratiae resurgentis est defensabile.
Corollarium.
Secundum hoc ultimum, meritum ut duo praemiaretur a Deo ut decem, et Psalmus Miserere sicut totum psalterium, secundum piam et ordinatam Dei iusticiam.

6. Sicut opera satisfactoria etiam in peccato mortali utiliter satisfaciunt, ita et indulgentiae mortuis non tantum per modum suffragii, sed autoritative a papa dari possunt.
Corollarium.
Illa clausula "per modum suffragii" in bullis apostolicis non diminuit, sed ponitur declarative.

8.[!] Existens in purgatorio est quodammodo viator et ita super terram, sicut et sanctus Paulus in raptu fuit viator simpliciter.

9. Eadem ratione non confesso et non contrito actu vel proposito indulgentiae dari possunt, licet non nisi super contritis et confessis.

10. Quare papa pro maiori parte de plenitudine potestatis purgatorium evacuare posset, non tamen totum, sicut Christus fecit in resurrectione, attamen residuis per modum suffragii prodesse potest.

11. Peccatum veniale nec de "per se" nec de "per accidens" punitur aeternaliter in inferno.

12. Non omnis infidelium actus est peccatum, licet omne, quod ex fide fiat, sit peccatum.

13. Dicens horas canonicas vel emendam extra charitatem satisfacit praecepto, ita quod non peccat novo peccato


Impertinentia philosophica.

14. Anima, quae est una in homine ut unita eius forma, non creatur nuda a Deo, sed potentiae eius (quas ab ea distingui probleuma neutrum dicimus) concreatis decorantur habitbus, licet fatitudinem graduum individualium in ea negemus; sed differentiam essentialem ab ea sicut etiam a materia sumi concedimus.Corollarium.

Non est igitur forma corporeitatis vel mixti propria ponenda, nec lumen naturale est actus.

Contingit ergo habitum infusum aliquando inclinare ad actum sine acquisito, aliquando non.

15. Una anima non est substantialiter perfectior alia in eadem specie, sicut et coelos esse animatos anima intelletuali erroneum arbitramur in philosophia fidei.

16. Omnem rem mundi esse singularem faciliter defenditur, naturam tamen de se communicabilem, non de se universalem ponere, est probabile.

17. Vel principium individuationis quaerere, aut totius formam a forma partis distinctam, vel compositionem metaphysicam aliam a physica, est probleuma neutrum.

18.Speciem intelligibilem negans probabiliter dicit. Ut sic non omnis noticia sit intuitiva, cognitionem tamen ultimatam numquam dicimus aequivocam. Esto quod aequivoce significet sicut analogum, medium esse inter aequivocum et univocum, negamus.

19. Ponendo noticiam superintuitivam faciliter videmus, quoniam Deus non intelligit aliquid extra se, secundum ARISTOTELEM.

20. Sic in creaturis subiective et obiective noticia intuitiva non est perfectissima.

21. Omnem rem mundi esse absolutam in creaturis, est probabile.

22. Paschae celebratio maximo, medio et minimo errore a patrum institutis deviat; quare laudabile esset per summum pontificem ipsam emendari.

23. Sol, qui deliquium universale non patitur, per motum proprium in zodiaco contra motum diurnum sphaericitatem terrae cum variatione diei in quantitate in diversis climatibus simul, aut in eodem successive, abunde comprobat.«