Johannes Eck
DIONYSII VITA.

Dionysius Grecus Athenis natus, eo tempore quo saluator IESVS in cruce passus est, apud Heliopolim aegypti vrbem morabatur, vbi mirificam solis eclypsim, quae tunc Appollophane philosopho, digna admiratione est prosecutus. Athenienses rei magnitudine permoti, quod omnium philosophorum sententia prosus stupendum & supra naturam erat soli deliquium, idcirco aram deo ignoro, huius eclypsis autori dedicarunt. Diuus Paulus Iesu redemptoris gratia, fide Christiana imbutus, Athenis dein aram ignoto deo consecratam reperit, Christum praedicauit, & quidam viri adhe,rentes ei crediderunt, in quibus & Dionysius Areopagita, & mulier Damaris, vt S. LVCAS in Apostolorum hystoria scriptum reliquit, fuit autem Dionysius senator Athenien. quod & nomen Areopago, quod & nomen indicat Areopagitae. Pagus enim Martius erat Athenis extra vrbem, vbi concilium leges contemnentium causas cognoscebat, Mars autem graece ἄρης (ares) dicitur, hinc ipsi Areopagitae appellati sunt, de quibus Androicus & Philocorus plura scripsisse dicuntur. Christo autem adhaerens, relicto Areopago, Atheniensium episcopus a beato Paulo constitutus est, sicut septimo libro Apostolicarum institutionum hoc adnotatum refertur, vbi fidem orthodoxam a Paulo plantatam fe,licissime propatauit. Iam vero veteranus & senio confectus a Clemente ad Gallias missus est Rustico & Eleutherio diaconis magno zelo sibi assistentibus, cuius apostolatu Gallia foelix facta est, & diuino lumine visitata compluribus verbo salutis adhe,rentibus. Impij vero idolatrae, gratiam S. Dionysio datam non agnoscentes, pro Christi fide, hunc amabilem deo episcopum cum socijs violenta morte interemerunt, & sic cum palma martyrij apud Parrhisiorum Leucoteciam, gloriose migrauit ad dominum. Corporis eius reliquiae in Gallia adseruate, sunt religiose in sacra dei beatissimo patri dicatae secundo a Parrhisijs milliario. Sunt tamen eius reliquiae per Arnulphum Imp. ad Ratisponam Danubianam vrbem Giselberto quodam adiutore translatae in monasterium S. Emerani Anno grati D.CCCCI Die IIII. Decemb.[...].«

D. Dionysii Areopagitae De mystica Theologia lib. I. Ioan. Eckius Commentarios adiecit pro Theologia negativa Ingolstadij. Augsburg, Miller, 1519 (= METZLER Nr 23(1), fol. A3r