<Fol. 67>
ECCIANUM DE IUSTIFICATIONE

1.Conuenit inter nos peccatorem in odio esse Dei et inimicitia et ideo a iusticia iustificante alienum, vtcumque opera possit forte facere uel moraliter uel in speciem bona.

2.Cum autem Deus misericors velit omnes homines saluos fieri, stat ad ostium etiam peccatoris pulsando, ut sibi aperiatur per internas inspirationes, per tractus, quando tangit et mouet mentem hominis ad parandam viam Domini, vbi etiam si contingat hominem bona opera facere, quia tum praecedunt iustificationem et viuam fidem nihil merentur, possunt tamen aliquod initium, licet remotum, et praeparatio dici futurae iam iustificationis, adeo ut iam ei incipiant displicere peccata sua et de his conteratur, quia offenderit pijssimum su[u]m creatorem.

3.Quo fit, ut contritione quasi impulsa conscientia exercet fidem suam et motum cordis, intelligens per verbum Christum nobis promissum et datum cum passione et meritis in remissionem peccatorum nostrorum et totius mundi. Et sic currenti filio ad Patrem pedibus fidei, agnitione peccatorum, Pater occurrit filio, recipiens illum in amplexus suos et vlnas, dando spiritum sanctificationis et adoptionis filiorum, gratiam suam, charitatem diffundendo in corde suo, et sic eum iustificando proprie, et omnia peccata ei remittendo propter ipsum Christum solum et merita Passionis eius, sine quo non est omnino, nec esse potest ulla remissio peccatorum. Vnde mox sequuntur fructus <fol 68> bonorum operum attestantium praesentiam Christi et Spiritus ac Charitatis, quibus gratia Dei semper magis et magis augetur.

4.Haec autem justitia a Patre communicata, redeunti filio pro statu huius vitae in nobis imperfecta est, cum sola absoluta et perfecta sit in Christo, in quo est plenitudo gratiae, veritatis et iustitiae, tamen eam perficiendam et auctius nobis a Christo communicandam in futura gloria speramus, vbi etiam minimus in regno caelorum maior fuit Joanne Baptista viatore, vtcumque alius non esset maior inter natos mulierum.

5.Hanc ergo iustitiam et iustificationem nullis nostris meritis praecedentibus mereri possumus. Quare Pelagianos damnamus, qui opinati sunt nostris proprijs viribus nos posse iustitiam aut gratiam Dei promereri, sed accepta gratia Dei et assistente, Deus in nobis agit opera meritoria vitae et gloriae in vita aeterna et auctioris gratiae in praesenti. Quam mercedem et retributionem ubique promisit Deus in scripturis, partiali sua activitate libero arbitrio concurrente. Non tamen ut ullam tribuamus dignitatem in se, sed totam hanc dignitatem gratiae Dei et misericordiae feramus acceptam. Jtaque fides illa viua et efficax recte dicitur iustificare peccatorem, quam Paulus affirmat per dilectionem operari, et in scolis compendio loquendi dicta est fides formata.

<fol 69>

6.At quia sacra scriptura non utitur exclusione, quod sola fides iustificet, et in plebe multa sequuntur scandala, vt habet visitatio Saxonica, et in Dominijs Principis Electoris et in Dominio Ducis Henrici, ut id scandalum pupillorum caueatur, qui credit sacramenta, opera, Charitatem et alia excludi a tali modo loquendi, deinceps coram populo in declamationibus predicatores se contineant, sed fidei poenitentiam, timorem Dei et charitatem adiungant.
 

 

Aus dem Nachlass von Julius Pflug

Stiftsbibliothek Zeitz Pag. 75 γ[gamma] fol. 67-69.