Laster
Gregor I, Moralia in Job XXXI,
XLV,87 f (CCSL 143 B,1610)

XLV,87
Radix quippe cuncti mali superbia est,
de qua, scriptura attestante, dicitur: Initium omnis peccati superbia (Eccli. 10,15)
Primae autem eius soboles septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur, scilicet
    inanis gloria,
    invidia,
    ira,
    tristitia,
    avaritia,
    ventris ingluvies,
    luxuria.

Nam quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit,
idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis proelium spiritu septiformis gratiae plenus venit.

XLV,88.
Sed habent contra nos haec singula exercitum suum.
Nam de inani gloria
    inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur.
De invidia
    odium, susurratio, detractio, exultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur.
De ira
    rixae tumor mentis, contumeliae, clamor, indinatio, blasphemiae proferuntur.
De tristitia
    malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, topor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur.
De avaritia
    proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur.
De ventris ingluvie
    inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intellegentiam propagantur.
De luxuria
    caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi,
    horror autem vel desperatio futuri generantur.