Übersicht Reformationsgeschichte
Prof. Dr. Vinzenz Pfnür

Julius Pflug

<NOTAE DE ARTICULIS CONCILIATIS ET NON CONCILIATIS
IN COLLOQUIO RATISPONENSI ANNO 1541>

Transskription: Venicio Marcolino

<Praescriptio A>




<Praescriptio A>

/51/                                       De conditione hominis ante lapsum

Convenit Fu�note de toto articulo.

De libero arbitrio

Mutetur: opera moraliter bona.

A necessitate coactionis, sola libertate a coactione retenta.

Possit nunc resistere peccato, et praestare inchoatam obedientiam.

Convenit de toto articulo Fu�note .

De causa peccati

Fides viva.

De hoc articulo toto conuenit

De originali peccato

In quo consistit reatus formale peccati. Omittitur hoc, quia postea explicatur.

Donec in aliquem actum a lege prohibitum aut in actus debiti omißionem erumpit Fu�note .

Vltima § usque ad plenam uictoriam in futuro seculo.

[...9W] Fu�note .

Formale tamen, quod reatus est, auffertur.

Resistere peccato et obedire Deo [...8W] Fu�note .

[...2W] formulare peccatum propterea quod propter Christum nullo reatu obstringit Fu�note .

/52/                                                    <De iustificatione> Fu�note

De justificatione substituitur articulus. De quo convenit.

De ecclesia

Secundum catholicam, orthodoxam et apostolicam doctrinam.

Schismaticos, qui se jniusta de causa ab ecclesia separant.

Quarta nota catholica Fu�note .

A qua certitudo doctrinae requirenda sit, omittendum est, et translatum in articulum de authoritate.

Est Fu�note controuersum de nota praecipua ecclesiae, quae in libro posita est, quod sit catholica ecclesia et diffusa per totum orbem terrae, et possunt Domini Collocutores ferre, vt ponatur pro quarta nota Fu�note .

De nota uerbi

Omittatur uerba illa, etiam in paucis etc.

Haec enim domus magna promißionem habet etc, volunt omitti magnam donum

In promissione haeret scrupulus Fu�note .

De reliquis conuenit Fu�note .

De poenitentia post lapsum

In ij § hanc remissionem. De quo intelligi potest, quod scribit Apostolus etc Fu�note .

/53/ Alioqui ne blasphemiae quidem praeterquam in Spiritum Sanctum.

Post finem articuli Fu�note : Quamuis quoque pia est sanctorum patrum expositio, qui locos illos Pauli ad Hebraeos interpretantur de alia renouatione per baptismum, quam ecclesia, in qua vnus tantum baptismus est, non agnoscit.

Constat autem conuersionis post lapsum ratio, ut supra de iustificatione dictum est.

Castigatoriam postulat, de qua infra dicetur.

§ Hac fide Fu�note quemadmodum in justificatione, omittatur prima.

De authoritate ecclesiae

Omnia conueniunt praeter infallibilem ueritatem conciliorum, igitur uolunt addere suum articulum Fu�note .

Concilium congregatum in Spiritu Sancto legitime non errat, videlicet de necessarijs ad salutem, Deus enim non sinit ecclesiam suam errare in necessarijs Fu�note .>

De sacramentis

De ordine

§ ij omittatur jmpij.

/54/ In § Elementum Fu�note , potestatem praedicandi uerbi, consecrandi eucharistiam.

In eadem § in principio Fu�note , impositio manuum addatur episcopalium, ratio.

Explicentur ordines singuli Fu�note .

In § Ceterum Fu�note , ueluti baptismus, ordo, eucharistia et absolutio etc.

Et non tam necessaria, debet deleri.

De baptismo

Jn § iij Fu�note Confert uero baptisma etc, iustificatio prima, prima omitti debet.

Addendum de baptismo paruulorum et damnandi anabaptistas.

Confirmatio

Jn § 1. Fu�note et se uirtutem demissurum, cuius fideles induerentur etc, Lucae 24, omittantur haec.

In § Vis Fu�note ergo sacramenti est ut qui eo symbolo cum fidutia non operis externi, sed uerbi et gratiae Christi confirmantur etc.

Eucharistia

De additione cogitabunt Domini collocutores, sed per nos exhibebitur prout est in libro.


<Praescriptio B>

===========================================================================

/5/                                                  Jn articulum de ecclesia

Secundum catholicam, orthodoxam et apostolicam doctrinam.

Schismaticos, id est qui se jniusta causa a communione ecclesiae separant.

A qua etiam doctrinae Fu�note certitudo requirenda est, omittatur.

De nota verbi

Etiam in paucis, omittatur.

De authoritate ecclesiae

In discernendo tantum situs est, addatur.

Non quod authoritas scripturae pendeat ab ecclesia.

/6/

/55/                                                          De baptismo

Additio recipitur.

De ordine

Additio Fu�note de ordinibus recipitur.

De absolutione

Additio Fu�note nostra exhibetur separatim Caesarae Maiestati, Domini uero collocutores exhibebunt suam explicationem.

De ordine hierarchico

Quod attinet ad totum articulum de ordine hierarchico inhaerimus libro, Domini uero collocutores exhibent suum articulum.

De veneratione sanctorum

Articulus in duabus partibus non recipiunt.

De reliquijs sanctorum

De toto articulo conuenit.

De jmaginum vsu

De toto articulo conuenit.

De Mißa

De sacritio mißae Domini nostri collocutores exhibent suum proprium scriptum.

De Mißis privatjs et de communione

Nos Fu�note nostram sententiam explicabimus, et collocutores nostri suam eamque Caesari exhibebunt.

/56/                                                            De lingua

Nihil est controuerßiae.

De disciplina

Domini collocutores exhibebunt suam sententiam in materia celibatus, in alijs conuenit.

De disciplina populj et de accessione externae partis

Conuenit jn totum.