Johannes Eck
Thesen zur Frage des Zinses
Conclusiones Bononiae disputandae
A.D. 1515 die XIa Julii


 Ecks Thesenzettel zum Zins (wieder aufgefunden von H.J. Gerste, vgl.WURM, Zinsstreit 176f):

Conclusiones Bononiae disputandae
A.D. 1515 die XIa Julii
per venerabilem Joannem Egkium theologum, procancellarium Jngoldstadii, Eychstettensem canonicum
 paratum doceri a quocunque intelligente
 ad veritatem quam ita diligenter quaeritus eruendam.

Quaestio prima:

An Petrus consignans centum florenos apud Paulum mercatorem, et ei pro parte lucri sui capitali salvo assignet per annum quinque florenos residuo lucri sibi servato licite contrahat et ad restitutionem illorum in foro conscientiae non teneatur.

Conclusio prima:
Negotiaria, sicut est humanae vitae necessaria, ita est licita et debite facta est vitae aeternae meritoria.

Corollarium primum: Iustitia negotiationis necessario requirit aequalitatem rerum commutabilium, quae tamen non est punctualis, nec in divisibili sed in latitudine quadam consistit.

Corollarium secundum: Necesse est valorem rerum non attendi penes substantiam earum, sed secundum quod veniunt in usum humanum supplendo indigentiam hominum in communi istius regionis.

Corollarium tertium: Cum in negotiatione saepius opera unius tantum valeat sicut pecunia alterius et contra. Ideo in societate uterque licite participat de lucro communi absque usuraria pravitate.

Conclusio secunda:
Sicut Petro inire societatem citra monopolium est licitum, ita Petrus incertum lucrum in spe habitum certo potest vendere pretio.

Corollarium primum: Petrus, qui manet dominus rei in societate positae, subit tamen periculum verum, cum illud sit aestimabile. Potest illud aliquo dato redimere et se assecurare.

Corollarium secundum: Sicut Petrus isto modo potest comprehendere cum extraneo, ita cum Paulo socio, dum pacta contra naturam composita nisi alias sint iniquia, suam obtineant firmitatem.

Corollarium tertium: Quare nec certitudo obtuta lucri perveniens nec capitalis solutio contractum societatis dissolvit.

Conclusio tertia:
Contractus Petri cum Paulo includit virtualiter tres contractus licitos sibi non repugnantes, quare totus contractus est de se licitus.

Corollarium primum: Ergo potest ea in contractuservari aequitas, ut etiam ex circumstantia et multiplici praesumptione sit licitus et admittendus.

Corollarium secundum: Rursus in eodem multiplex aequitatum defectus (ut in negotiationibus fraudes intervenire assolent) usuram poterit probare vere vel praesumptive.

Corollarium tertium: Praedictus Petri contractus debitis circumstantiis vallatus abusus segregat, speciem mali devitat et viam usurariis nequaquam apperit.

Responsio quaestionis ex praedictis est clara, quare pars affirmativa quaesiti est vera.

Circumstantiae, quas imminunt appendices tres conclusiones:

1. Quod is, cui commititur pecunia, sit negotiator.

2. Quod committens non sit prohibitus negotiari, nec solitus faenerari.

3. Quod committens non habeat animum mutuandi, nec hoc verbis exprimat.

4. Quod commissio non descendat ex originali mutuo.

5. Quod non accipiat quinque nomine census, reservata sibi repetendi facultate.

6. Quod negotiatio sit talis qualitatis, quod ille verisimiliter lucretur quinque facta sibi refusione pro operis et periculo suscepto.

7. Et ut omnino tutus sit, quod non gravett mercatorem, tunc tradens pecuniam committat ad liberam recipientis, utrum elegerit vel recipere pecuniam ad lucrum vel damnum secundum naturam societatis vel istis partis hic expressis societatem mixtam inire.«


Hier folgen in ECK, Conclusiones Bononiae disputandae fol 196v-197r die »Impertinentia theologica« und »philosophica«, die er später o h n e die Zinsthesen veröffentlichte. Zu den Einzelheiten der Überlieferung der Bologneser Thesen Ecks vgl. WURM, Zinsstreit 178